- HYADES
- HYADESstellae 7. in capite Tauri, quae quoties nascuntur, vel occidunt, pluvias creant, unde et nomen accepêrunt, ἀπὸ τȏυ ὕειν, quod est pluere. Ovid. Fast. l. 5. v. 165.Ora micant tauri septem radiantia flammisNavita quas Hyadas Graius ab imbre vocat.Idem Trist. l. 1. Eleg. x. v. 16. Fast. l. 3. v. 105. l. 4. v. 676. et 677. l. 6. v. 197. Met. l. 3. v. 595. Vide A. Gell. l. 13. c. 9. Fabulantur poetae has Bacchi natrices fuisse quae et Dodonides nymphae vocatae sunt, a Dodona Epiri civitate: quae tum Iunonis iram vererentur, fugerentque Lycurgi Regis saevitiam, a Iove in caelum funt translatae. Alii tradunt, Atlantem ex Aethra uxore Hyan fil. suscepisse, septemque puellas, quatum haec sunt nomina, Ambrosia, Eudoxa, Pasithoe, Corone, Plexauris, Pytho et Tyche, quae cum fratrem a leone devoraturm implacabili luctu prosequerentur, dolorisque magnitudine extabescerent, Iovis miseratione in 7. stellas sunt conversae, et, ut in perpetuum maneret tantae pieratis restimonium, a fratris nomine Hyades appellatae, A Latinis Suculae dicuntur, quod propter maximas, quas ex ortu suo afferunt, pluvias, luto gaudere videantur, tamquam sues. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.